- TENSA
- I.TENSAM. Graeciae insul. ab Ionibus instituta. Solinus, c. 8.II.TENSAnon ἀπὸ τοῦ θείου, quod etymon legas apud Asconium, in 3. Verr. nec a Papia solum comprobatur; sed Caesare etiam Scaligero de Re Poetic. l. 1. c. 32. verum a tendendo. Ita autem vocabantur tentoria, sive umbracula, quae simulachta Deorum continerent, vel tabulis, quae proprie Tabernacula, vel pellibus aut linteis tensis, quae proprie Tentoria et Tensae. Ac huiusmodi quidem Tensae, vel a bubus, aut equis aut sinis trahebantur; Unde in glossis veterib. Tensa non solum exponitur θρόνος, sed etiam ἅρμα θεῶν: vel ab hominibus gestabantur; quod indicat locus Amosi, c. 5. v. 26. Imo portâstis taber naculum Meleci vestri, et Basin imaginum vestrarum: sidus Dei vestri, quae fecistis vobis: et Actor. c. 7. v. 43. Imo baiulâstis tabernaculum Molochi etc. Huiusmodi porto portatiles lecticas cum velis tensis habuisse delubri figuram, argumento est etiam, quod Philo Byblius, Phoeniciam describens Theologiam, apud Eusebium Praep. Euang. c. 10. dicat, Dei illius eximii, qui Phoenicibus Α᾿γρὸς, Α᾿γρούηρος et Α᾿γρότης vocabatur, ξόανον ῏εναι μάλα σεβάϚμιον καὶ ναὸν ζυγοφορούμενον ἐν Φοινίκῃ, Simulaechrum esse magnae venerationis et aedem a iugalibus (seu bubus seu equis) solitum deferri in Phoenicia. Nempe forma erat, qualis lecticae eius, quam vulgo papilionem, Galli le Pavillon, dicunt; a figura tentorii a pellibus aut velis tensi, quod et ipsum Plinio, Tertulliano, Vegetio papilio vocatur, a forma insecti praelargas alas suas extendentis Gloss. veter. Papilio, ςκην´ωμα. In istis itaque sacris Thensarum vehiculis, Ludis Circensibus, Romae Deorum imagines vehebantur, quem ritum graphice describit Dionys. Halicarnass. l. 7. Unde multum lucis Ovidio, Amorum l. 3. Eleg. 2. qui illum quoque tangit, Fast. l. 4. v. 391.Circus erit pompâ celeber, numeroque Deorum.Uti et M. Tullius, de Arusp. Resp. Varro de LL. l. 4. Suetonius, Augustô, c. 16. Festus in Thensa et tot alii. Acceperunt autem id moris Romani vel ab Asiaticis vel ab Aegyptiis. De Asiaticis, coniectura ex eo, quod apud Cappadoces, ut Strabo ait, l. 4. ξόανον τοῦ Ο᾿μ᾿άνου πομπεύει, Simulacrum Omani defertur in pompa. Omanus vero Persicum Numen erat. De Aegyptiis ac Aethiopibus suspicamur ex Eustathio, Il. δ. Ε᾿ν ΔιοϚπόλει μέγιςόν ἐςι Διὸς ἱερὸν, ἀφ᾿ οὗ λαβόντες Αἰθίοπες Διὸς ξόανον καὶ ἄλλων δαιμόνων καιρὸν τεταγμένον περινοςοῦϚι τὰ κατὰ τὴν Λιβύην, καὶ πανηγυρίζουσι σὺν αὐτῷ, κατὰ τινα πολυτελῶς ἐπὶ δώδεκα ἡμέρας, ἐπεὶ καὶ τοσοῦτοι παῤ αὐτοῖς θεοί. Diospoli (civitate Aegyptiâ) grande est Iovis delubrum: unde Aethiopes accipientes simulacrum Iovis et aliorum pariter Deorum, statis ea temporibus per Libyam circumferunt, publicaque in celebritate magnifice duodecim diebus feriantur, quoniam totidem habeant Deos. Ubi si ex Romanis sacris de Aegyptiis liceat iudicare, intelligit XII. Deos Consentes, notissimis Ennii apud Appuleium, De Deo Socratis versiculis comprehensos, de quibus ipsis, ut et Carthaginensibus, sic Servius commentatur in illud Virgilii Aen. l. 6. v. 68.Errantesque Deos: agitataque moenia Troiae:Signa ξόανα dicit, i. e. simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginenses. Sane et apud Antium promovebant simulacra Fortunarum, ad danda responsa, ut Macrob. tradit Saturnal. l. 1. c. 23. qui praeced. c. 21. de Sole Heliopolitanis culto, affinia habet: Vebitur simulacrum Dei Heliopolitani ferculô: uti vehuntur in pompa ludorum Circensium Deorum simulacra. Hebraeis Succot Gap desc: Hebrew dictae sunt hae Thensae, ut apud Amosum locô cit. videre est, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 10. et hîc ubi de Circensibus, de Pompa, etc. It. in Thensa. Aliud quid vox sonat apud Recentiores, unde tensare illis defendere, securum facere, protegere, et tensamentum, pensatio est, quae a vassallisaut subditis domino, pro protectione exsolvebatur, alias Commendatio, Salvamentum, et Tutamentum, dicta: qua de vocis notione complura habet Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.